monumenta.ch > Plinius > sectio 76

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 22, 76
{XXXIV} Acanthi, topiariae et urbanae herbae lato longoque folio crepidines marginum adsurgentiumque pulvinorum toros vestientis, duo genera sunt: aculeatum et crispum, quod brevius, alterum leve, quod aliqui paederota vocant, alii melamphyllum. huius radices ustis luxatisque mire prosunt, item ruptis, convulsis, et phthisin metuentibus, id coctae cibo, maxime tisana. podagris quoque inlinuntur tritae et calefactae, e sale calidis.